Alia est ratio, quam Britanniae et Galliae in- 17.42.1
venere, alendi eam ipsa, genusque, quod vocant margam.
spissior ubertas in ea intellegitur et quidam terrae adipes
ac velut glandia in corporibus, ibi densante se pinguitu-
dinis nucleo. non omisere et hoc Graeci—quid 5
enim intemptatum illis?—leucargil<l>on vocant candidam
argillam, qua in Megarico agro utuntur, sed tantum in
umida frigidaque terra. illam Gallias Britanniasque locuple- 43.1
tantem cum cura dici convenit.
  Duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta pro-
ficientibus ingeniis. est enim alba, r<uf>a, columbina, argil-
lacea, tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis; 5
experimenta utriusque in manu. usu<s> aeque geminus, ut
fruges tantum alant aut eaedem et pabulum. fruges alit 44.1
tofacea albaque, si inter fontes reperta est, ad infinitum
fertilis, verum aspera tract<at>u; s<i> nimia iniecta est, exurit
solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga, inter-
mixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur 5
in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur
propter lapides; inpendio tamen minima levitate dimidio
minoris, quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale
eam misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum
in L annos valet et frugum et pabuli ubertate. 10