Quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua 17.45.1
alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra dixi-
mus. alterum genus albae creta argentaria est. petitur
ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore
angust<o> intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime 5
Britannia utitur. durat annis LXXX, neque est exemplum
ullius, qui b<i>s in vita h<a>nc eidem iniecerit. tertium genus 46.1
candidae glisomargam vocant. est autem creta fullonia
mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut
messe sublata ante sementem alteram laetissimum secetur.
dum fruges, nullum aliud gramen emittit. durat XXX annis. 5
densior iusto Signini modo strangulat solum. columbinam
Galliae suo nomine eglecopalam appellant. glaebis excitatur
lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissi-
mas bratteas faciat. haec ex aequo fertilis. harenacea 47.1
utuntur, si alia non sit; in uliginosis vero, et si alia sit.
Ubios gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum
colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pe-
dali crassitudine iniecta laetificent. sed ea non diutius 5
annis X prodest. Aedui et Pictones calce uberrimos fecere
agros, quae sane et oleis vitibusque utilissima reperitur.
omnis autem marga arato inicienda est. ut medicamentum 48.1
rapiatur, et fimi desiderat quantulumcumque, primo plus
aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate
quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo
anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim 5
umido melior, arido pinguis. temperat<o> alterutra, creta
vel columbina, convenit.