Fuere ab his et cognomina antiquis: Frondicio militi 17.7.1
illi, qui praeclara facinora Volturnum transnatans fronde
inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniae
genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis,
unde et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen. 5
fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est XII
tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singu-
las aeris XXV. quid existimamus? venturasne eas credi-
disse ad supra dictam aestimationem illos, qui vel frugi-
feras tanti t<a>xaverant? nec minus miraculum in pomo est 8.1
multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis mili-
bus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud
antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque
adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nasce- 5
rentur. nunc ergo dicemus, quonam maxime modo tan- 9.1
tum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem
absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus
nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque
dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam 5
supervacuis adfectare non nostrum est. ante omnia autem
[in universum et] quae ad cuncta arborum genera perti-
nent in commune de caelo terraque dicemus.