Iugum vocabatur, quod uno iugo boum in die 18.9.1
exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro
uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in
longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima impera-
torum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum 5
circumaravisset, item quartarii farris aut heminae, confe-
rente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui 10.1
pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo, iam Fabio-
rum, Lent<ul>orum, Ciceronum, ut quisque aliquod optime
genus sereret. Iuniorum <e> familia Bubulcum nominarunt,
qui bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil reli- 5
giosius conf<a>rreationis vinculo erat, novaeque nuptae far-
reum praeferebant. agrum male colere censorium probrum 11.1
iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum <bonum>
laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent,
amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes
dicebant loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore 5
appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua di-
cuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu
hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non nisi ovium
boumque inpendio dicebatur, n<o>n omittenda priscarum
legum benivolentia: cautum quippe est, ne bovem prius 10
quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum 12.1
causa celebrantes Bubetios vocabant. Servius rex ovium
boumque effigie primum aes signavit. frugem quidem
aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi
XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari 5
iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem
praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni. 13.1
iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat.
rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent,
urbanae vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae
probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in 5
quis habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina.
nundinis urbem revisitabant et ideo comitia nundinis ha-
bere non licebat, ne plebes rustica avocaretur. quies som- 14.1
nusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris
honore adoriam appellabant. equidem ipsa etiam verba
priscae significationis admiror; ita enim est in commen-
tariis pontificum: "Augurio canario agendo dies 5
constituantur, priusquam frumenta vaginis ex-
eant <n>e<c> antequam in vaginas perveniant."