Lupino usus proximus, cum sit et homini 18.133.1
et quadripedum generi ungulas habenti communis. reme-
dium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre
tollatur. nec ullius quae seruntur natura ad sensu<m> * * *
terraeque mirabilior est. primum omnium cotidie cum 5
sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demon-
strat. ter praeterea floret. terram amat terraque operiri
non vult. et unum hoc seritur non arato. qu<a>erit maxime 134.1
sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non
vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso solo
coiectum inter folia vepresque, ad terram tamen radice
perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus; 5
itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet,
nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi
quidem gratia opus sit adferre: protinus seritur ex ar<ea> 135.1
ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque
omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri
fere mense, quia, si non antecessit hiemem, frigoribus
obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum 5
etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus
animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi
sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat.
ad hanc alendam post tertium florem verti debet, in sa-
bulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in 10
his non provenit. maceratum calida aqua homini quoque 136.1
in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant vali-
dumque praestant, quando etiam inpositum puerorum ven-
tribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit,
quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem 5
castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum
opus est.