Et silicia, hoc est fenum Graecum, scari- 18.140.1
phatione seritur, non altiore quattuor digitorum sulco,
quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum
dictu esse aliquid, cui prosit neglegentia. id autem, quod
secale ac farrago appellatur, occari tantum desiderat. 5