Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges 18.15.1
null<a> provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae
vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis pri-
mum frumentum populo in m<o>dios assibus datavit. L. Mi-
nucius Augurinus, qui Spurium M<aelium coarguerat, far-> 5
ris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undeci-
mus plebei tribunus, qua de causa statua ei extra portam
Trigeminam a populo stipe conlata statuta est. Seius in 16.1
aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob
causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt,
ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est.
quo ver<o> anno Mater deum advecta Romam est, maiorem 5
ea aestate messem quam antecedentibus annis decem fac-
tam esse tradunt. M. Varro auctor est, cum L. Metellus 17.1
in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis
farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pon<d>o
XXX, olei pon<d>o X, carnis pon<d>o XII. nec e latifundiis
singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam 5
lege Stolonis Licini incluso modo quingentorum iuge-
rum, et ipso sua lege damnato, cum substituta filii per-
sona amplius possideret. luxuriantis iam rei p. fuit ista 18.1
mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensum-
que terrarum adiectum imperio nota contio est: pernicio-
sum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis.
haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata 5
est. quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum 19.1
tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est
credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali
aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella,
eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive 5
honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et
curiosius fiunt. serentem invenerunt dati honores Serra- 20.1
num, unde ei et cognomen. aranti quattuor sua iugera
in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato
viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo,
plenoque nuntius morarum: "Vela corpus," inquit, "ut 5
perferam senatus populique Romani mandata."
tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen indi- 21.1
tum est subinde ex agris senatum ducesque arcessentibus.
at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscripti-
que vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens
appellatur colique dicitur et ips<o> honore his absumpto, 5
ut non invita ea et indignante credatur id fieri. e<t> nos
miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae
fuerint imperatorum!