Siliginem, far, triticum, semen, hordeum oc- 18.184.1
cato, sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae
operae cuique generi in iugero sufficient. sarculatio in-
duratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus
vernis novosque soles admittit. qui sariet, caveat ne fru- 5
menti radices subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam
bis sarire melius. runcatio, cum seges in articul<um> e<x>i<it>, 185.1
evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque
discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far deside-
rat. faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupi-
num, occatur tantum. milium et panicum occatur et saritur, 5
non iteratur, non runcatur. silicia et <ph>asioli occantur tan-
tum. sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem 186.1
in herba cogat—cratis et hoc genus dentatae stilis fer-
reis—, eademque nihilominus et depascuntur. quae de-
pasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in
Bactris, Africa, Cyrenis omnia haec super<v>a<c>ua fecit in- 5
dulgentia caeli, et a semente non nisi messibus in ar<v>a
redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno t<an>-
tum rore nutriens. Vergilius alternis cessare arva suadet 187.1
—si patiantur ruris spatia, utilissimum procul dubio est—;
quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut
vicia aut faba sublata sint et quae terram faci<a>nt laetio-
rem. inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia 5
seri obiter, si parum proven<e>re, <ut priore> diximus
volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim re-
fert soli cuiusque ratio.