Igitur de cultura agri praecipere principale fuit 18.22.1
etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero,
Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xeno-
phon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem
senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis 5
Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta vo-
lumina censeret in Latinam linguam transferend<a>, cum
iam M. Cato praecepta condidisset, peritisque Punicae 23.1
dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae
familiae D. Silanus. sapientiae vero auctores et carmini-
bus excellentes quique alii illustres viri conposuissent,
quos sequeremur, praetexuimus hoc in volumine, non in 5
grege nominando M. Varrone, qui LXXXI vitae annum
agens de ea re prodendum putavit.