Apud Romanos multo serior vitium cultura esse 18.24.1
coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere,
quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo,
verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis
omni cura perquisitis causaque rerum et ratione simul 5
eruta. dicemus et sidera siderumque ipsorum terrestria
signa dabimus indubitata, quandoquidem qui adhuc dili-
gentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis
scripsisse possunt videri. ac primum omnium oraculis 25.1
maiore ex parte agemus, quae non in alio vitae genere
plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a
certissimo de<o> maximeque veridico, usu, profecta?