Extremo autem hoc tempore panici miliique satio est. 18.250.1
iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem
arvo signum illius maturitati et horum sationi commune
lucentes vespere per arva cicindelae—ita appellant rustici
stellantes volatus, Graeci vero lampyridas—incredibili 5
benignitate naturae. iam vergilias in caelo 251.1
notabiles caterva fecerat, non tamen his contenta terrestres
fecit alias veluti vociferans: 'cur caelum intuearis, agri-
cola? cur sidera quaeras, rustice? iam te breviore somno
fessum premunt noctes. ecce tibi inter herbas tuas spargo 5
peculiares stellas easque vespera et ab opere disiungenti
ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito. videsne 252.1
ut fulgor igni similis alarum conpressu <o>btegatur, secum-
que lucem habeat et nocte? dedi tibi herbas horarum in-
dices et, ut ne sole quidem oculos tuos a terra <a>voces,
heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. cur 5
etiamnum altius spectes ipsumque caelum scrutere? habes 253.1
ante pedes tuos ecce vergilias.' incertis hae diebus pro-
veniunt durantque, sed esse sideris huiusce partum eas
certum est. proinde quisquis aestivos fructus ante illas
severit, ipse frustrabitur sese. hoc intervallo et apicula 5
procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam
evocat. dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germi-
nare videris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito.