Sequitur ex divisione temporum autumnus 18.309.1
a fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde vergiliarum
occasum initiumque hiemis. in his intervallis significant
prid. id. Aug. Atticae equus oriens vespera, Aegypto et
Caesari delphinus occidens. XI kal. Sept. Caesari et 5
Assyriae stella, quae vindemitor appellatur, exoriri mane
incipit vindemiae maturitatem promittens. eius argumen-
tum erunt acini colore mutati. Assyriae V kal. et sagitta
occidit et etesiae desinunt. vindemitor Aegypto nonis exori- 310.1
tur, Atticae arcturus matutino, et sagitta occidit mane.
V id. Sept. Caesari capella oritur vesperi, arcturus vero
medius prid. id. vehementissimo significatu terra marique
per dies quinque. ratio eius haec traditur: si delphino 311.1
occidente imbres fuerint, non futuros per arcturum.
signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus;
namque deprehensae intereunt. XVI kal. Oct. Aegypto spica,
quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt. 5
hoc idem Caesari XIIII kal., XIII Assyriae significant, et
XI kal. Caesari commissura piscium occidens ipsumque
aequinocti sidus VIII kal. Oct. dein consentiunt, quod est 312.1
rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parme-
niscus, Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IV
kal. Oct. capellam matutino exoriri et III kal. haedos.
VI non. Oct. Atticae corona exoritur mane, Asiae et Cae- 5
sari V heniochus occidit matutino. IV Caesari corona
exoriri incipit, et postridie occidunt haedi vespere. VIII 313.1
id. Oct. Caesari fulgens in corona stella exoritur, et <V>I id.
vergiliae vesperi, idibus corona tota. XVII kal. Nov. su-
culae vesperi exoriuntur. prid. kal. Caesari arcturus
occidit et suculae exoriuntur cum sole. IIII non. arctu- 5
rus occidit vesperi. V id. Nov. gladius Orionis occidere
incipit. dein III id. vergiliae occidunt.