Modum agri in primis servandum antiqui puta- 18.35.1
vere, quippe ita censebant, satius esse minus serere et
melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse video.
verumque confitentibus latifundia perdidere Italiam, iam
vero et provincias—sex domini semissem Africae possi- 5
debant, cum interfecit eos Nero princeps—, non frau-
dando magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio, qui
numquam agrum mercatus est conterminum. agro empto
domum vendendam inclementer atque non ex utilitate
publici status Mago censuit, hoc exordio praecepta pan- 10
dere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desidera-
tam ab eo.