Dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, 18.36.1
multaque de his Cato praecepit. nobis satis sit dixisse,
quam proximum domino corde esse debere et tamen sibi-
met ipsi non videri. coli rura ab ergastulis pessumum
est, <u>t quidquid agitur a desperantibus. temerarium 5
videatur unam vocem antiquorum posuisse, et fortassis
incredibile, ni penitus aestimetur, "nihil minus expedire,
quam agrum optime colere." L. Tarius Rufus infima 37.1
natalium humilitate consulatum militari industria meritus,
antiquae alias parsimoniae, circiter <³⁰M>³⁰ HS liberalitate divi
Augusti congestum usque ad detractationem heredis ex-
hausit agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam. 5
internicionem ergo famemque censemus? immo, Hercules,
modum iudicem rerum omnium utilissimum. bene colere 38.1
necessarium est, optime damnosum, praeterquam subole
su<a> colono aut pascendis alioqui colente. domino aliquas
messes colligere non expedit, si conputetur inpendium
operae, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter 5
colere, sicut in Sicilia tradunt, itaque decipi advenas.