Quonam igitur modo utilissime colentur agri? 18.39.1
ex oraculo scilicet: "malis bonis." sed defendi aequum
est abavos, qui praeceptis suis prospexere vitae. namque
cum dicerent "malis", intellegere voluere vilissimos, sum-
mumque providentiae illorum fuit, ut quam minimum 5
esset inpendii. praecipiebant enim ista, qui triumphales
denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui
mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua
postulabant, quorum heredia colenda suscipiebat res p.,
exercitusque ducebant senatu illis vilicante. inde illa 40.1
reliqua oracula: "nequam agricolam esse quisquis
emeret quod praestare ei fundus posset; malum
patrem familias quisquis interdiu faceret, quod
noctu posset, nisi in tempestate caeli; peiorem 5
qui profes<t>is diebus ageret, quod feriatis debe-
ret; pessimum qui sereno die sub tecto potius
operaretur quam in agro." Nequeo mihi tempe- 41.1
rare, quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex
quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi
morem fuisse qualiterque defendi soliti sint illi viri.
C. Furius Cresimus e servitute liberatus, cum in parvo 5
admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam
ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges
alienas perliceret veneficiis. quamobrem ab Spurio Albino 42.1
curuli <aedile> die dicta metuens damnationem, cum in
suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum
omne in forum attulit et adduxit f<am>iliam suam validam
atque, ut ait Piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta 5
egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves
saturos. postea dixit: "Veneficia mea, Quirites, haec 43.1
sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum
adducere lucubrationes meas vigiliasque et su-
dores." omnium sententiis absolutus itaque est. profecto
opera, non inpensa, cultura constat, et ideo maiores fer- 5
tilissimum in agro oculum domini esse dixerunt.