Reliqua praecepta reddentur suis locis, quae pro- 18.44.1
pria generum singulorum erunt. interim communia, quae
succurrunt, non omittemus, et in primis Catonis huma-
nissimum utilissimumque: id agendum, ut diligant
vicini. causas reddit ille, nos existimamus nulli esse 5
dubias.—Inter prima idem cavet, ne familiae male sit.—
Nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterum-
que suo quaeque tempore facienda, et tertio praecepto
praetermissa frustra revocari.—De terra cariosa execratio
Catonis abunde indicata est, quamquam praedicere non 10
cessa<n>tis.—Quidquid per asellum fieri potest, vilissime
constat.—Filex biennio moritur, si frondem agere non 45.1
patiaris. id efficacissime contingit germinantis ramis ba-
culo decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices.
aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harun-
dine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. simi- 5
liter et harundinem exarari filice vomeri inposita prae-
cipiunt.—Iuncosus ager verti pala debet aut in saxoso 46.1
bidentibus. frutecta igni optime tolluntur. umidiorem 47.1
agrum fossis concidi atque siccari utilissimum est, fossas
autem cretosis locis apertas relinqui, in solutiore terra
saepibus firmari <v>e<l> proclivibus a<c> supinis lateribus
procumbere; quasdam obcaecari et in alias dirigi maiores 5
patentioresque et, si sit occasio, silice vel glarea sterni,
ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari et
alio superintegi. silvae extirpandae rationem Democritus
prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato
sparsisque radicibus. 10