Frumenta quaedam in tertio genu spicam inci- 18.56.1
piunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam.
genicula autem sunt tritico quaterna, farri sena, hordeo
octona. sed non ante supra dictum geniculorum nume-
rum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, IIII aut 5
V tardissime diebus florere incipiunt totidemque aut paulo
pluribus deflorescunt, hordea vero, cum tardissime, diebus
VII. Varro quater novenis diebus fruges absolvi tradit
et mense nono meti.