Fabae in folia exeunt ac deinde caulem emittunt 18.57.1
nullis distinctum internodiis. reliqua legumina surculosa
sunt. ex his ramosa cicer, ervum, lens. quorundam
caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum;
<a>t pis<a> scandunt, si habuere, aut deteriora fiunt. legu- 5
minum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed * * * , ceteris
ramos<i>s praetenui surculo, omnibus vero fistulosis. folium 58.1
quaedam ab radice <e>mittunt, quaedam a cacumine, <ut>
frumentum et hordeum. utrumque et quidquid in stipula
est in cacumine unum folium habet—sed hordeo
scabra sunt, ceteris levia—, multif<ol>ia contra faba, cicer, 5
pisum. frumentis folium harundinaceum, fabae rotunda et
magnae leguminum parti, longior<a> erviliae et piso, phasiolis
venosa, sesamae et irioni sanguinea. cadunt folia lupino 59.1
tantum et papaveri. legumina diutius florent, et ex his
ervum ac cicer, sed diutissime faba, XL diebus, non
autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius
incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. siliquantur 5
vero omnia diversis diebus et ab ima primum parte, pau-
latim flore subeunte.