Tunicae frumento plures. hordeum maxime nudum 18.61.1
et arinca, set praecipue avena. calamus altior frumento
quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur
triticum et siligo et hordeum. sic et seruntur pura, qua-
liter moluntur, quia tosta non sunt. e diverso far, milium, 5
panicum purgari nisi tosta non possunt. itaque haec cum
suis folliculis seruntur cruda. et far in vaginulis suis
servant ad satus atque non torrent.