Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi 18.81.1
eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his atque
po<ll>entissima far, quod adoreum veteres appellavere, siligo,
triticum. haec plurimis terris communia. arinca Gallia-
rum propria, copiosa et Italiae est, Aegypto autem ac Sy- 5
riae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, oryza,
tiphe. Aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequa- 82.1
quam Italicae parem. qui zea utuntur non habent far.
est et haec Italiae, in Campania maxime, semenque appel-
latur. hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus,
propter quam Homerus ζείδωρος ἄρουρα dixit, non, ut 5
aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret. amylum quo-
que ex ea fit priore crassius; haec sola differentia est. 83.1
ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmis-
simum. patitur frigidissimos locos et minus subactos vel
aestuosos sitientesque. primus antiquis Lati<i> cibus, magno
argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem, 5
non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum,
quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, 84.1
antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eri-
puisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie
sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, vide-
turque tam puls ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta. 5