His horae rigandi matutino atque vespera, 19.183.1
ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam
etiam satum celerrime erumpere putant inter initia fer-
venti aqua aspersum. omnia autem tralata meliora gran-
dioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et 5
medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum,
porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis. omnia 184.1
autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus,
suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex
omnibus lapathum silvestre melius. hoc in sativis rumix
vocatur, omnium, quae seruntur nascunturque, fortissimum; 5
tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a
terra, maxime iuxta aquas. usus eius cum tisana tantum 185.1
in cibis; le<n>iorem gratioremque saporem praestat. sil-
vestre ad multa medicamina utile est.—(Adeoque nihil
omisit cura, ut carmine quoque <com>prehensum reperiam,
fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactu- 5
cae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire
provenire.—Quae sunt et silvestria, eadem sativis sic-
ciora intelleguntur et acriora.)—