Sunt et in fungorum genere Graecis dicti pezicae, 19.38.1
qui sine radice aut pediculo nascuntur.
  Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum
laserpicium, quod Graeci silphion vocant, in Cyrenaica
provincia repertum, cuius sucus laser vocatur, magnificum 5
in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii
repensum. multis iam annis in ea terra non invenitur, 39.1
quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum
sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino
caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus
est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc de- 5
prehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente proti-
nus, capra sternuente crebrius. diuque iam non aliud ad 40.1
nos invehitur laser, quam quod in Perside aut Media et
Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum, id
quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta;
quo minus omittendum videtur C. Valerio M. Herennio cos. 5
Cyrenis advecta Romam publice laserpicii pondo XXX,
Caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum
argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo MD.