Id apud auctores Graeciae <c>e<r>tissimos invenimus natum 19.41.1
imbre piceo repente madefacta tellure circa Hesperidum
hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum
Cyrenarum, quod conditum est urbis nostrae anno CXLIII,
vim autem illam per IIII stadium Africae valuisse. in ea 42.1
laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et,
si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque,
caule ferulaceo ac simili crassitudine. huius folia maspe-
tum vocabant, apio maxime similia. semen erat foliaceum, 5
folium ipsum vere deciduum. vesci pecora solita primo- 43.1
que purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum
iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vesce-
bantur mo<d>is omnibus decocto, elixo assoque, eorum
quoque corpora XL primis diebus purgante. sucus duo- 5
bus modis capiebatur, e radice atque caule, et haec duo
erant nomina, r<h>izias atque caulias, vilior illo ac putre-
scens. radici cortex niger. ad mercis adulteria sucum 44.1
ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concu-
tiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putre-
scentem. argumentum erat maturitatis colos siccitasque
sudore finito. alii tradunt laserpicii radicem fuisse maio- 45.1
rem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso
profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem
magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse,
cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium 5
nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consum-
<m>antibus sese. hi et circumfodi solitum prodidere, nec
purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod
in paucis accidere. Persico silphio prior opinio congruit.