Alterum genus eius est, quod magydaris vocatur, 19.46.1
tenerius et minus vehemens, sine suco, quod circa Syriam
nascitur, non proveniens in Cyrenaica regione. gignitur
et in Parnaso monte copiosum, quibusdam laserpicium vo-
cantibus. per quae omnia adulteratur rei saluberrimae 5
utilissimaeque auctoritas. probatio sinceri prima in colore
modice rufo et, cum frangatur, intus candido, mox tralu-
cente gutta quaeque saliva celerrime liquescat. usus in
multis medicaminibus.