Cartilaginum generis extraque terram est cu- 19.64.1
cumis, mira voluptate Tiberio principi expetitus. nullo
quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promo-
ventibus in solem rotis olitoribus rursusque hibernis die-
bus intra specularium munimenta revocantibus. quin et 5
lacte mulso semine eorum biduo macerato apud antiquos
Graeciae auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores
fiant. crescunt qua coguntur forma. in Italia virides et 65.1
quam minimi, in provinciis quam maximi et cerini aut
nigri placent. copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae.
cum magnitudine excessere, pepones vocantur. vivunt
hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in 5
cibis, non insalubres tamen plurimum. natura oleum odere
mire nec minus aquas diligunt, desecti quoque. ad eas 66.1
modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si
quid obstet vel si pendeant, curvantur intorquenturque.
id vel una nocte deprehenditur, si vas cum aqua subicia-
tur, a quattuor digitorum intervallo descendentibus ante 5
posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos
curvatis. iidem in fistulam flore demisso mira longitudine
crescunt. ecce cum maxime nova forma eorum in Campania 67.1
provenit mali cotonei effigie. forte primo natum ita audio
unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas
vocant. non pendent hi, sed humi rotundantur, colore
aureo. mirum in his praeter figuram coloremque et odo- 5
rem, quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes,
statim a pediculo recedunt. Columella suum tradit com- 68.1
mentum, ut toto anno contingant, fruticem rubi quam
vastissimum in apricum locum transferre et recidere duum
digitorum relicta stirpe circa vernum aequinoctium. ita
in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta 5
fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. cucu-
merum Graeci tria genera fecere, Laconicum, Scytalicum,
Boeotium; ex his tantum Laconicum aqua gaudere. sunt
qui herba, nomine quae vocatur culix, trita semen eorum
maceratum seri iubeant, ut sine semine nascantur. 10