Existunt stellae et in mari terrisque. vidi 2.101.1
nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem
effigie ea; et antemnis navigantium aliisque navium partibus
ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex
sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque 5
navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae
autem salutares et prosperi cursus nuntiae, quarum ad-
ventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam
ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen adsignant
eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis 10
magno praesagio circumfulgent. omnia incerta ratione et
in naturae maiestate abdita.