Tempestatum <imb>r<i>umque quasdam statas 2.105.1
esse causas, quasdam vero fortuitas aut adhuc rationis
inconpertae, manifestum est. quis enim aestates et
hiemes quaeque in temporibus annua vice intelleguntur
siderum motu fieri dubitet? ergo ut solis natura temperando 5
intellegitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria
est <c>uiusque vis et ad suam cuique naturam fertilis.
alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda, alia concreti
in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in grandines,
alia flatus, teporis alia <a>ut vaporis, alia roris, alia rigoris. 10
nec vero haec tanta debent existimari, quanta cernuntur,
cum esse eorum nullum minus luna tam inmensae alti-
tudinis ratio declaret. igitur in suo quaeque motu naturam 106.1
suam exercent, quod manifestum Saturni maxime transitus
imbribus faciunt. nec meantium modo siderum haec vis
est, sed multorum etiam adhaerentium caelo, quotiens
errantium accessu inpulsa aut coniectu radiorum exsti- 5
mulata sunt, qualiter in suculis sentimus accidere, quas
Graeci ob id pluvio nomine appellant. quin et sua sponte
quaedam statisque temporibus, ut haedorum exortus.
arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine
emergit. 10