Quin partibus quoque signorum quorundam 2.108.1
sua vis inest, ut autumnali aequinoctio brumaeque, cum
tempestatibus confici sidus intellegimus, nec imbribus
tantum tempestatibusque, sed multis et corporum et ruris
experimentis. adflantur alii sidere, alii commoventur statis 5
temporibus alvo, nervis, capite, mente. olea et populus
alba et salices solstitio folia circumagunt. floret ipso
brumali die suspensi in tectis arentis herba pulei. rum- 109.1
puntur intentae spiritu membranae. miretur hoc qui non
observet cotidiano experimento, herbam unam, quae vocatur
heliotropium, abeuntem solem intueri semper omnibusque
horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. iam quidem 5
lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum
omnium corpora augeri ac rursus minui, quin et soricum
fibras respondere numero lunae exquisivere diligentiores,
minimumque animal, formicam, sentire vires sideris inter-
lunio semper cessantem. quo turpior homini inscitia est 110.1
fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis morbos
cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitas rei,
inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa,
hoc est rerum aut animantium effigies, in quas digessere 5
caelum periti. in <i>is quidem MDC adnotavere stellas, in-
signes scilicet effectu visuve, exempli gratia in cauda tauri
septem quas appellavere vergilias, in fronte suculas, booten,
quae sequitur septem triones.