Igitur non eam infitias posse in has et 2.112.1
ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe
cernimus, quorum ictu concuti aëra verum est, quando
et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt,
vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam 5
demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas
et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si
erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras.
his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum
ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium 10
rimas. posse et repulsu siderum depressum qui a terra 113.1
meaverit spiritum nube cohibitum tonare, natura strangu-
lante sonitum, dum rixetur, edito fragore, cum erumpat,
ut in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum
praeceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. 5
posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum,
scintillantibus fulgetris. sed haec omnia esse fortuita.
hinc bruta fulmina et vana, ut quae nullam habeant
rationem naturae. his percuti montes, his maria, omnes-
que alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statis- 10
que de causis et ex suis venire sideribus.