Tuscorum litterae novem deos emittere 2.138.1
fulmina existimant, eaque esse undecim generum; Iovem
enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere,
diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano, rariora sane
eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra 5
quoque arbitratur, quae infera appellat, brumali tempore
facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae
terrena existimant, non illa generalia nec a sideribus
venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumen-
tum evidens, quod omnia superiora e caelo decidentia 10
obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant terrena,
rectos. e<t> qua<e> ex propiore materia cadunt, ideo creduntur 139.1
e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt,
cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. a Saturni
ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut
cremantia a Martis, qualiter cum Volsinii, oppidum Tuscorum 5
opulentissimum, totum concrematum est fulmine. vocant
et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt
familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non
ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut
primo patrimonio facta aut natali die, publica non ultra 10
tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi.