Exstat annalium memoria sacris quibus- 2.140.1
dam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus
fama Etruriae est, impetratum Volsinios urbem depopulatis
agris subeunte monstro, quod vocavere Oltam, evocatum
a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc 5
factitatum in primo annalium suorum tradidit L. Piso,
gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium
ictum fulmine. lucosque et aras et sacra habemus inter-
que Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque
accepimus Iovem. varia in hoc vitae sententia et pro 141.1
cuiusque animo. imperare naturae sacra audacis est credere,
nec minus h<e>betis beneficiis abrogare vires, quando in
fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut
ventura alia finito die praecinat et an peremptura sint 5
factum aut prius alia facta quae lateant, innumerabilibus
in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob
rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias certa alias
dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero quae
sunt in his memorabilia non omittemus. 10