Fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri, 2.142.1
cum simul fiant, certum est, nec mirum, quoniam lux
sonitu velocior, ictum autem et sonitum congruere ita
modulante natura, sed sonitum profecti esse fulminis, non
inlati, etiamnum spiritum ociorem fulmine, ideo quati 5
prius omne et adflari quam percuti, nec quemquam tangi
qui prior viderit fulmen aut tonitrua audierit. laeva
prospera existimantur, quoniam laeva parte mundi ortus
est. nec tam adventus spectatur quam reditus, sive ab
ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto 10
spiritus remeat. in sedecim partes caelum in eo spectu 143.1
divisere Tusci. prima est a septemtrionibus ad aequinoctialem
exortum, secunda ad meridiem, tertia ad aequinoctialem
occasum, quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad
septemtriones. has iterum in quaternas divisere partes, 5
ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario
appellavere dextras. ex iis maxime dirae quae septemtriones
ab occasu attingunt. itaque plurimum refert unde venerint
fulmina et quo concesserint. optimum est in exortivas
redire partes. ideo cum a prima caeli parte venerint et 144.1
in eandem concesserint, summa felicitas portendetur, quale
Sullae dictatori ostentum datum accepimus. cetera <ad>
ipsius mundi portione<m> minus prospera aut dira. quaedam
fulgura enuntiare non putant fas nec audire, praeterquam 5
si hospiti indicentur aut parenti. magna huius observationis
vanitas tacta Iunonis aede Romae deprehensa est Scauro
consule, qui mox princeps fuit. noctu magis quam interdiu 145.1
sine tonitribus fulgurat.
  Vnum animal, hominem, non semper exstinguit, cetera
ilico, hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot
beluae viribus praestent. omnia contrarias incubant partes. 5
homo, nisi convertatur in percussas, non respirat. superne
icti considunt. vigilans ictus coniventibus oculis, dormiens
patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari
fas non est, condi terra religio tradidit. nullum animal
nisi exanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum 10
frigidiora sunt reliquo corpore. ex <i>is, quae 146.1
terra gignuntur, lauri fruticem non icit nec umquam
quinque altius pedibus descendit in terram. ideo pavidi
altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus
beluarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum 5
animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus
aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. in
Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae turres belli
c<ivil>is temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine
diruta. 10