Praeter haec inferiore caelo relatum in 2.147.1
monumenta est lacte et sanguine pluisse M'. Acilio
C. Porcio cos. et saepe alias, sicut carne P. Volumnio
Servio Sulpicio cos., exque ea non perputruisse quod non
diripuissent aves, item ferro in Lucanis anno ante quam 5
M. Crassus a Parthis interemptus est omnesque cum eo
Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat.
effigies qu<o> pluit ferri spongiarum similis fuit. haruspices
praemonuerunt superna volnera. L. autem Paulo C. Mar-
cello cos. lana pluit circa castellum Carissanum, iuxta quod 10
post annum T. Annius Milo occisus est. eodem causam
dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni rela-
tum est.