Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium 2.149.1
Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium
litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e
sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos
flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis, 5
colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod
si quis praedictum credat, simul fateatur necesse est,
maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse solvique
rerum naturae intellectum et confundi omnia, si aut ipse
sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur. 10
decidere tamen crebro non erit dubium. in Abydi gymnasio 150.1
ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem
in media terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse
narretur. colitur et Cassandriae, quae Potidaea <quondam>
vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum 5
agro paulo ante delatum.
  Arcus vocamus extra miraculum frequentes
et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos
dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis
inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi, 10
colorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris
fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi
dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles
prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non
nisi XXX luna posse fieri. fiunt autem hieme maxime 151.1
ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus
crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa
solstitium longissimis diebus, bruma vero [id est brevissimis]
frequenter, iidem sublimes humili sole humilesque sublimi, 5
et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi,
meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem
per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium
quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo.