Varie itaque quatitur, et mira eduntur 2.193.1
opera, alibi prostratis moenibus, alibi hiatu profundo
haustis, alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus, non-
numquam etiam ignibus calidisve fontibus, alibi averso
fluminum cursu. praecedit vero comitaturque terribilis 5
sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus aut clamori
humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate ma-
teriae excipientis formaque vel cavernarum vel cuniculi,
per quem meet, exilius grassante in angusto, eodem rauco
in recurvis, resultante in duris, fervente in umidis, fluctuante 10
in stagnantibus, furente contra solida. itaque et sine motu 194.1
saepe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam,
sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens
quae sorbuit, alias occultat ore conpresso rursusque ita
inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque 5
devoratis agrorumque tractu hausto. maritima autem ma-
xime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum
mihi est Alpes Appenninumque saepius tremuisse. et 195.1
autumno ac vere terrae crebrius moventur, sicut fulmina.
ideo Galliae et Aegyptus minime quatiuntur, quoniam hic
aestatis causa obstat, illic hiemis. item noctu saepius
quam interdiu. maximi autem motus existunt matutini 5
vespertinique, sed propinqua luce crebri, interdiu autem
circa meridiem. fiunt et solis lunaeque defectu, quoniam
tempestates tunc sopiuntur, praecipue vero cum sequitur
imbres aestus imbresve aestum.