Factum est semel, quod equidem in Etruscae 2.199.1
disciplinae voluminibus invenio, ingens terrarum por-
tentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi.
namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo
adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in 5
caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna
equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine.
eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae
intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum,
quod haud scio an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam 10
civilia. non minus mirum ostentum et nostra cognovit
aetas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius
exposuimus, pratis oleisque intercedente publica via in
contrarias sedes transgressis in agro Marrucino praediis
Ve<t>ti Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis. 15