Namque et hoc modo insulas rerum natura 2.204.1
fecit: avellit Siciliam Italiae, Cyprum Syriae, Euboeam
Boeotiae, Euboeae Atalanten et Macrian, Besbicum Bithy-
niae, Leucosiam Sirenum promunturio. rursus
abstulit insulas mari iunxitque terris, Antissam Lesbo, 5
Zephyrium Halicarnaso, Aethusan Myndo, Dromiscon et
Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promunturio. Hy-
banda, quondam insula Ioniae, ducentis nunc a mari abest
stadiis, Syrien Ephesus in mediterraneo habet, Derasidas
et Sapphoniam vicina ei Magnesia. Epidaurus et Oricum 205.1
insulae esse desierunt. in totum abstulit terras
primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni
credimus, inmenso spatio, mox interno quoque: videmus
hodie mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Co- 5
rinthio, Europam Asiamque Propontide et Ponto. ad hoc
perrupit mare Leucada, Antirrhium, Hellespontum, Bospo-
ros duos.
  Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa
se comest terra. devoravit Cibotum altissimum montem 10
cum oppido Cari<a>e, Sipylum in Magnesia et prius in eo-
dem loco clarissimam urbem, quae Tantalis vocabatur,
Galenes et Gamales urbium in Phoenice agros cum ipsis,
Phegium, Aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non
infida grassarentur et litora. Pyrram et Antissam 206.1
circa Maeotim pontus abstulit, Helicen et Buram sinus
Corinthius, quarum in alto vestigia apparent. ex insula
Cea amplius triginta milia passuum abrupta subito cum
plurimis mortalium rapuit et in Sicilia dimidiam Tynda- 5
rida urbem ac quicquid ab Italia deest, similiter in Boe-
otia Eleusina.
  Motus enim terrae sileantur et quicquid
est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae mi-
racula potius dicamus quam scelera naturae. et, Hercules, 10
non caelestia enarratu difficiliora fuerint. metallorum opu- 207.1
lentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis sub-
oriens, cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes,
ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et
tot mortales conterant; gemmarum pictura tam multiplex, 5
lapidum tam discolores maculae interque eos candor ali-
cuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fon-
tium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot sae-
culis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi
aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut 10
Soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris
animantibus, nonnumquam et homini, ut in Sinuessano 208.1
agro et Puteolano! spiracula vocant, alii Charonea, scro-
bes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Am-
psancti ad Mephitis aedem locum, quem qui intravere mo-
riuntur; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum 5
Magnae sacerdoti innoxium. aliubi fatidici specus, quorum
exhalatione temulenti futura praecinant, ut Delphis nobi-
lissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae
adferre mortalium quispiam quam diffusae per omne na-
turae subinde aliter atque aliter numen erumpens? 10