Omnia plenilunio maria purgantur, quae- 2.220.1
dam et stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo
similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula e<st>
Solis boves ibi stabulari. his addit—ut nihil, quod
equidem noverim, praeteream—Aristoteles nullum 5
animal nisi aestu recedente expirare. observatum id
multis in Gallico oceano et dumtaxat in homine com-
pertum. quo vera coniectatio existit, haut 221.1
frustra spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod
terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens
inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et
maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et 5
sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac
minui, frondes quoque et pabula—ut suo loco dicetur—
sentire, in omnia eadem penetrante vi. ita- 222.1
que solis ardore siccatur liquor, et hoc esse masculum
sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque. sic
mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto
inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne 5
asperius crassiusque linquatur—ideo summam aequorum
aquam dulciorem profunda; hanc esse veriorem causam
asperi saporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus—
aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut quia
terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exem- 10
plis Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia,
accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.
e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus, 223.1
atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre.
id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem
visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum
in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico 5
spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere,
aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus.
sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut in ma-
rinis solis.