Invenit tamen inter has utrasque sententias medium 2.22.1
sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de
deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus
locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola in-
vocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una 5
cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis
colitur, volubilis * * * que, a plerisque vero et caeca exi-
stimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque
fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in
tota ratione mortalium sola utramque paginam facit, adeoque 10
obnoxiae sumus sortis, ut prors<us> ipsa pro deo sit qua
deus probatur incertus. pars alia et hanc pellit astro- 23.1
que suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque
in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum
vero otium datum. sedere coepit sententia haec, pariter-
que et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. 5
ecce fulgurum monitus, oraculorum praescita, haruspicum 24.1
praedicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta
et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit laevum
sibi calceum praepostere inductum quo die seditione
militari prope adflictus est. quae singula inprovidam 25.1
mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit
nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut super-
bius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in
quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel 5
praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia,
ambitione superque de morte non cogitant.