Hinc redeamus ad reliqua naturae. sidera, 2.28.1
quae adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus,
singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus,
obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata
mortalibus, cum suo quaeque homine orta moriuntur nec 5
aliquem exstingui decidua significant. non tanta caelo 29.1
societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque
siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea
vi abundantiam reddunt, cum decidere creduntur, ut apud
nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus acci- 5
dere. ceterum aeterna caelestibus est natura intexen- 30.1
tibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad
terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus
claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci
potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum 5
quoque caeli ratio in terrae mentione aptius dicetur,
quando ad eam tota pertinet, signiferi modo invento<r>ibus
non dilatis. obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum
fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus Olym- 31.1
piade quinquagesima octava, signa deinde in eo Cleostratus, et
prima arietis ac sagittarii, sphaeram ipsam ante multo Atlas.
  Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter
caelum terrasque tractentur. summum esse quod vocant 32.1
Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire
circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae prin-
cipia regredi certum est, omnium autem errantium siderum
meatus, interque ea solis et lunae, contrarium mundo 5
agere cursum, id est laevum, illo semper in dextra praecipiti.
et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attol- 33.1
lantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire
motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus
aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo
globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere dis- 5
cretus et digestus. Saturni autem sidus gelidae ac rigentis 34.1
esse naturae, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum
et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium
Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis
vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore 5
nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque
temperari Iovem salutaremque fieri. deinde solis meatum 35.1
esse partium quidem trecentarum sexaginta, sed ut ob-
servatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies
adici superque quartam partem diei. quam ob causam
quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum 5
ratio solis itineri congruat.