Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, 2.41.1
terris familiarissimum et in tenebrarum remedium ab na-
tura repertum, lunae. multiformis haec ambigua torsit in-
genia contemplantium et proximum ignorare sidus maxime 42.1
indignantium, crescens semper aut senescens et modo curvata
in cornua facie, modo aequa portione divisa, modo sinuata in
orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe
pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei 5
solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen conspicua
—quae mensis exitu latet, <t>um laborare non creditur—, 43.1
iam vero humilis et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed
alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in aqui-
lonem elata, nunc in austros deiecta. quae singula in ea
deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius 5
fama traditur. non sumus profecto grati erga eos qui
labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque
humani ingeni peste sanguinem et caedes condere anna-
libus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius
ignaris. proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, 44.1
vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit
spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum XXX, ut
dictum est, annis. dein morata in coitu solis biduo, cum
tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, 5
haut scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt,
magistra: in XII mensium spatia oportere dividi annum,
quando ips<a> totiens solem redeuntem ad principia conse- 45.1
quitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem
in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in reper-
cussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et inper-
fecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem 5
solis radii absumant. ideo inaequali lumine adspici, quia,
ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se
terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat; in coitu 46.1
quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa
illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore
terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso
cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra 5
iusta vi; masculas enim non aliud esse quam terrae raptas
cum umore sordes. defectus autem suos et solis,
rem in tota contemplatione naturae maxime miram et
ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere.
quippe manifestum est solem interventu lunae occultari 47.1
lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis
radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae.
hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius
umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam 5
terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac
turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque
lunae excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus
eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone
deficiat. spatio quidem consumi umbras indicio sunt 48.1
volucrum praealti volatus. ergo confinium illis est aëris
terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac
diurnae lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur
sidera, ut reliqua lumina e tenebris, et propter has causas 5
nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui
non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi
lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in
scripulis partium congruente siderum motu.