Formam eius in speciem orbis absoluti globatam 2.5.1
esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem
appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum
quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac
sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum 5
egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus
sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox
adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque pro-
batione, quod convexus mediusque quacumque cernatur,
cum id accidere in alia non possit figura. 10