Haec ratio mortales animos subducit in 2.49.1
caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum
rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset
quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra
maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas 5
solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculo-
rum argumentis atque coniectura animi scrutari: inmensum 50.1
esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet
passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam
toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in
meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item 5
quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad
septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae
fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior
esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine
exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim 10
tanto discretus intervallo.