Defectus CCXXIII mensibus redire in suos 2.56.1
orbes certum est, solis defectus non nisi novissima primave
fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi
plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus
autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus 5
horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique
cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae
obstante convexitatibus mundi. intra ducentos annos 57.1
Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum
aliquando quinto mense a priore fieri, solis vero septimo,
eundem bis in XXX diebus super terras occultari, sed ab
aliis hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime 5
mira, cum conveniat umbra terrae lunam hebetari, nunc
ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam
ratione, cum solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra
esse debeat, semel iam acciderit ut in occasu luna deficeret
utroque super terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus 10
utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit impera-
toribus Vespasianis patre III. filio consulibus.