Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa 2.66.1
est. per hunc stellae quas diximus feruntur, nec aliud
habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a
polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis
partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam ani- 5
malia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per
totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens
eum. ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duo-
denis partibus—tot enim sunt latitudinis—non amplius
octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas <in> medio 10
eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio 67.1
fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inae-
qualis, Martis stella quattuor mediis, Iovis media et super
eam duabus, Saturni duabus ut sol. haec erit latitudinum
ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem sube- 5
untium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium
in caelum, et pariter scandi eam quoque existimavere
plerique falso. qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas
inmensa et omnes eas conplexa causas.