Primum igitur dicatur, cur Veneris stella 2.72.1
numquam longius XLVI partibus, Mercurii XX ab sole
abscedant, saepe citra eas ad solem reciprocent. conversas
habent utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque
circulis earum subter est quantum superne praedictarum, 5
et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura
apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique
simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines,
ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at
enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes 73.1
viginti perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos fallit.
namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod
numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam
eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae 5
ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum
citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire
coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa.