Colores ratio altitudinum temperat, siquidem 2.79.1
earum similitudinem trahunt, in quarum aëra venere
subeundo, tinguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus
circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ven-
tosus in horrorem, sol atque commissurae apsidum extre- 5
maeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem
cuique color est: Saturno candidus, Iovi clarus, Marti
igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio
radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea
radians, his causis conexo visu et earum quae caelo con- 10
tinentur. namque modo multitudo conferta inest circa 80.1
dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas,
modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente
aut cum solis suprave dictarum radii visus pr<a>estrinxere
nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum 5
haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexos
mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum
conpetant ictus. itaque in quadrato solis dividua est, in
triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in ad-
verso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit 10
intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera.