Stadium XXV nostros efficit passus, hoc 2.85.1
est pedes DCXXV. Posidonius non minus XL stadiorum
a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque
perveniant, inde purum liquidumque et inperturbatae lucis
aëra, sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum, 5
inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam
inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem
DCCCC in altitudinem nubes subire prodiderunt. incon-
perta haec et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt pro-
dita, in quis tamen una ratio geometricae collectionis 10
numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius
ista persequi, nec ut mensura—id enim velle paene
dementis otii est—, sed ut tantum aestimatio coniectanti
constet animo. nam cum CCCLX et fere sex partibus 86.1
orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per
quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus
et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta
eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam 5
fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli
solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae
vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu
currit. ita fieri eam in medio solis ac terrae. miror 87.1
quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo in-
vitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae
ratio largitur. ausique divinare solis ad terram spatia
eadem ad caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut pro- 5
tinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos.
quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere
circulum duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo
mensura caeli constet. Aegyptia ratio, quam Petosiris 88.1
et Nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo,
ut dictum est, minimo XXXIII stadiis paulo amplius patere
colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem
medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae 5
computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni
circulum addito signiferi ipsius intervallo nec numerabilis
multiplicatio efficitur.