Restant pauca de mundo. namque et in 2.89.1
ipso caelo stellae repente nascuntur. plura earum genera.
cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine
sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem
pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae 5
longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur,
ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu
suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine per-
scripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores
et in mucronem fastigatas xiphias vocavere, quae sunt 10
omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis
radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro,
raros e margine emittit. pitheus doliorum cernitur figura, 90.1
in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet,
qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lam-
padias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas,
celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et 5
candidus Διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut
vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se
ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua
circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam
est, Olympiade CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum 10
quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, lon-
gissimum <C>LXXX.