Moventur autem aliae errantium modo, aliae 2.91.1
inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione
aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae
lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul
plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, 5
ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et
hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum
iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis
cui nomen aevi eius rex dedit Typhon, ignea specie ac
spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius 10
quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et 92.1
errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam
in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte
sidus atque non leviter piatum, ut civili motu Octavio
consule iterumque Pompei et Caesaris bello, in nostro 5
vero aevo circa veneficium, quo Claudius Caesar imperium
reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum
prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese
iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque simili-
tudines reddat et quibus in locis emicet: tibiarum specie 93.1
musicae arti portendere, obscenis autem moribus in verendis
partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram
figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium
stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis 5
austrinaeve serpentis.
  Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo
Romae, admodum faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso,
qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri
Genetrici non multo post obitum patris Caesaris in collegio 10
ab eo instituto. namque his verbis in * * * gaudium 94.1
prodit is: "Ipsis ludorum meorum diebus sidus cri-
nitum per septem dies in regione caeli sub septem-
trionibus est conspectum. id oriebatur circa
undecimam horam diei clarumque et omnibus e 5
terris conspicuum fuit. eo sidere significari
vulgus credidit Caesaris animam inter deorum
inmortalium numina receptam, quo nomine id
insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro
consecravimus, adiectum est." haec ille in publicum; 10
interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci inter-
pretatus est. et, si verum fatemur, salutare id terris fuit.
  Sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque
ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero
qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi. 15